Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 9: Versus 13

Sexcenta.Senarius per senarium multiplicatus, sexaginta facit. Centenarius quoque sexies ductus centum et sex reddit. Denarius mandatorum significat perfectionem, centenarius aeternae beatitudinis remunerationem. Desiderat enim rex nostram perfectionem, ut habeat quibus reddat perfectam mercedem, unde:Estote perfecti sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Si vis ad vitam ingredi serva mandataMatth. 5, 19.. Et post pauca.Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes,etc., etomnis qui reliquerit domum,etc.,centuplum accipiet et vitam aeteram possidebit.Omnesque reges Arabiae.Offerunt Salomoni diversae gentes et negotiatores et omnes reges Arabiae et satrapae terrarum aurum et argentum: quia quaeque gens et qualibet persona certatim pro viribus nostro pacifico offert rectae fidei munus, puritatem sensus, sacrae confessionis plenitudinem, eloquentiae nitorem, unde:Reges Tharsis et insulae munus offerent,etc.Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient eiPsal. 71..
(* Traductions européennes)